Hľadaný výraz: Lk 8,26-39, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
26 Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam. 27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis. 28 Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “ Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas ”. 29 Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta. 30 Interrogavit autem illum Iesus dicens: “ Quod tibi nomen est? ”. At ille dixit: “ Legio ”, quia intraverunt daemonia multa in eum. 31 Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent. 32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. 33 Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est. 34 Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas. 35 Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt. 36 Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus esset, qui a daemonio vexabatur. 37 Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est. 38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens: 39 “ Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus ”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus.

1

mail   print   facebook   twitter